Midvash

Acts 3:14-19

14vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,

15ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.d

16Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.e

17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;

18Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.

19Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,f

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode