Midvash

Acts 2:22-38

22Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,

23hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,j

24quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.k

25David enim dicit circa eum:Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.l

26Propter hoc laetatum est cor meum,et exsultavit lingua mea;insuper et caro mea requiescet in spe.m

27Quoniam non derelinques animam meam in infernoneque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.n

28Notas fecisti mihi vias vitae,replebis me iucunditate cum facie tua".o

29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;

30propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,p

31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.q

32Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.

33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.r

34Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse:Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,s

35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".

36Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ".t

37His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: " Quid faciemus, viri fratres? ".

38Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;u

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode