Romans 3:19-26
19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:m
20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.n
21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.o
22Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:p
23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.q
24Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,r
25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorums
26in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.