Romans 11:16-24
16Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,j
18noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
19Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.
20Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
21Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
22Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.k
23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
24Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ?