Proverbs 1:24-28
24Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:j
25despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.k
27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:l
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa