Midvash

Numbers 18:21-32

21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Isralis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fderis:

22ut non accedant ultra filii Isral ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,

24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

25Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

26Prcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Isral decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decim,

27ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus:

28et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.

29Omnia qu offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.

30Dicesque ad eos: Si prclara et meliora quque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias:

31et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam famili vestr: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.

32Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Isral, et moriamini.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode