Matthew 21:34-40
34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
35Et agricol, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
38Agricol autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hres, venite, occidamus eum, et habebimus hreditatem ejus.
39Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
40Cum ergo venerit dominus vine, quid faciet agricolis illis?