Midvash

Mark 6:45-51

45Et statim cogit discipulos suos ascendere navim, ut prcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.j

46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.

48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat prterire eos.

49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.k

51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode