Luke 6:6-11
6Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
7Observabant autem scrib et pharisi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
8Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
9Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
10Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.
11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.