Midvash

Judges 9:53-57

53et ecce una mulier fragmen mol desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.

54Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.

55Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Isral, reversi sunt in sedes suas:

56et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.

57Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode