John 4:38-42
38Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia qucumque feci.
40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.l
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa