Midvash

John 19:38-42

38Post hc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimatha (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.

39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrh et alos, quasi libras centum.

40Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judis sepelire.

41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.

42Ibi ergo propter parasceven Judorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode