John 13:27-30
27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea qu opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa