John 11:43-53
43Hc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.
44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.n
45Multi ergo ex Judis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant qu fecit Jesus, crediderunt in eum.
46Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisos, et dixerunt eis qu fecit Jesus.
47Collegerunt ergo pontifices et pharisi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
49Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
51Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.o
53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.