Midvash

James 1:19-25

19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.r

20Ira enim viri justitiam Dei non operatur.s

21Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam maliti, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.t

22Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.u

23Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis su in speculo:v

24consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

25Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.w

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode