Midvash

Isaiah 54:6-14

6Quia et mulierem derelictam et mrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.e

7Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.f

8In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.g

9Sicut in diebus No istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas No ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.

10Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fdus pacis me non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.h

11Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris:i

12et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;

13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.j

14Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.k

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode