Isaiah 38:9-20
9Scriptura Ezechi, regis Juda, cum grotasset et convaluisset de infirmitate sua.
10[Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; qusivi residuum annorum meorum.
11Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
12Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Prcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
13Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me.
14Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me.
15Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anim me.
16Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
17Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.d
18Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.e
20Domine, salvum me fac! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vit nostr in domo Domini.]