Midvash

Isaiah 29:1-9

1[V Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David! additus est annus ad annum: solemnitates evolut sunt.

2Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mrens, et erit mihi quasi Ariel.

3Et circumdabo quasi sphram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.

4Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.

5Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prvaluerunt;

6eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terr, et voce magna turbinis et tempestatis, et flamm ignis devorantis.

7Et erit sicut somnium visionis nocturn multitudo omnium gentium qu dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prvaluerunt adversus eam.

8Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium qu dimicaverunt contra montem Sion.

9Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode