Midvash

Hebrews 10:5-10

5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:c

6holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.

7Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.d

8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, qu secundum legem offeruntur,

9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.

10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.e

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode