Exodus 33:9-11
9Ingresso autem illo tabernaculum fderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
10cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
11Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.a
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa