Midvash

Exodus 26:31-37

31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:

32quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, qu ips quidem deaurat erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.

33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

35mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.

36Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.

37Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases ne.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode