Exodus 20:8-11
8Memento ut diem sabbati sanctifices.h
9Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
10Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.i
11Sex enim diebus fecit Dominus clum et terram, et mare, et omnia qu in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.j
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa