Midvash

Daniel 9:22-27

22Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

23Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.g

24Septuaginta hebdomades abbreviat sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prvaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.h

25Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum dificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta du erunt: et rursum dificabitur platea, et muri in angustia temporum.

26Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

27Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.i

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode