Daniel 5:20-23
20Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:
21et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fnum quoque ut bos comedebat, et rore cli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
22Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hc omnia:
23sed adversum Dominatorem cli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tu, et concubin tu vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et reos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.