Daniel 12:4-9
4Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.d
5Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
7Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in clum, et jurasset per viventem in ternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hc.e
8Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hc?
9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad prfinitum tempus.f