Midvash

Acts 4:24-33

24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti clum et terram, mare et omnia qu in eis sunt:g

25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?h

26Astiterunt reges terr, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.]i

27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Isral,

28facere qu manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

29Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,j

30in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.k

32Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum qu possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.l

33Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis.m

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode