Midvash

1 Chronicles 17:23-27

23Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.

24Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Isral, et domus David servi ejus permanens coram eo.

25Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut dificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.

26Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.

27Et cpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode