Midvash

Romans 2:17-23

17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,

18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,

19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,

20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.

21Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:

22qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:

23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode