Midvash

Mark 14:32-39

32Et veniunt in prdium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.

33Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cpit pavere et tdere.

34Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.

35Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora:

36et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.g

37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?

38Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.h

39Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode