Isaiah 30:8-11
8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in ternum.
9Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;
10qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea qu recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.
11Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Isral.