Midvash

Acts 15:6-21

6Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.

7Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.

8Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,

9et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

10Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?b

11sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.c

12Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.

13Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.

14Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

15Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:

16[Post hc revertar, et redificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus redificabo, et erigam illud:d

17ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hc.e

18Notum a sculo est Domino opus suum.]f

19Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,

20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.

21Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prdicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode